ABBATES Regales

ABBATES Regales
ABBATES Regales
qui etiam Abbates ad Palatium pertinentes, dicebantur olim, qui Monasteria Regalia, nude a Rege pendentia, Graece Βασιλικὰ Μοναςτήρια, possidebant. Hi non nisi ab ipsis Imperatorib. aut Regibus, vel certe eorum consensu ac nutu, instituebantur, deligebantur et investiebantur, neque Episcoporum iurisdictioni ullatenus suberant. Cum vero illorum Abbatiae ex fundis Regiis dotatae essent, in militiam ire et Regalitati servire tenebantur, ut est in Diplomate Henrici Imperat. A. C. 1063. pro Monasterio S. Maximini Trevirensis, quod a Duchesnio descriptum est, in Hist. Limburgensi p. 29. Etiam, perinde ac Episcopi, Buticulario Franciae centum solidos iidem exsolvere tenebantur, quoties Abbatialis dignitatis confirmationem a Rege expetebant, vel forte cum eidem fidelitatis praestabant sacramentum. Ad id sane Abbatem S. Sulpitii Bituricensis et Abbatem S. Dionysii in Francia Aresto A. C. 1265. damnatos esse, docet ex 1. Regesto Parlamenti fol. 147. et Stylo antiquo Parlamenti Part. 6. §. 36. Car. du Fresne Glossar. Et meminit Alexander III. Pontif. Roman. Ep. 162. ex iis, quae habentur Histor. Franc. Tom. IV. huiusce praestationis ab Abbatibus Regalibus, Franciae Buticulariis fieri solitae, licet frustra contra reclamarent. Nec omittendum de hocce iure Buticulariorum et de hominiis et Sacramentis fidelitatis, ab Abbatibus, Regibus praestitis, exstans insigne Diploma in Tabulario S. Genovefae Paris. quodidem Car. du Fresne in voce Monasteria Regalia his verbis descripsit: Anno Dom. 1282. die Iovis in cena Dom. videlicet 8. Kal. April. Frater Guillelmus dictus de Autissiodoro, novus Abbas S. Genovefae Paris. per provisionem summi Pontificis, comparuit coram Dom. nostro Rge Franciae philippo, apud Montem Argi, in Camera ipsius Regis. et obtulit dicto Regi, quod paratus erat ei facere nomine praedictae Ecclesiae, quod debebat. Atque respondit Consilium Regis, quod homagium debebat facere dictus Abbas et fidelitatem iurare, et Prior et Conventus dicti loci per literas pendentes Regalia petere. Dictus vero Abbas iuramentum fidelitatis statim obtulit facere, quod fecit sub bac forma: Allatum fuit Missale, et datum in imaginibus eius et stolâ collo eius appositâ, et tunc iuravit, quod Regi in omnibus fidelis esset, et quod secreta Regis fideliter servaret, et quod Regi bonum et Fidele consilium daret, si super boc requireretur. De homagio autem faciendo et regalibus petendis, dilationem petiit, donec super bis com conventu suo deliberasset: que dilatio concessa est ei. Ad baec praesentes fuerunt Decanus S. Martini Turon. tunc Cancellarius Regis et Guillelmus de Crepi Notarius Regis, Dom. dictus Granche Miles, Frater Gaufridus Cancellarius et Frater Legerius Canonicus S. Genovefae. In Parlamento sequenti circa festum Ascensionis Domini venit dictus Abbas ad Regem in Camera sua, et fecit homagium sub bis verbis Gallice: Sire, ie devien vostre hom liges, et vous promes leaute iusque a la mort. De Regalibus petendis dixit Abbas, quod Papa suppleverat per literam, quam miserat ei super provisione sua, quod Conventus et prior facere debuissent: quod Rex gratanter acceptavit. Pro droituris Curiae Regis super praemissis solvit dictus Abbas in omnibus ad dictum Magistri Gaufridi de Templo et Magistri Petri de Conde Clericorum Regis 25. libras Paris. videlicet ipsi Regi pro Senescalia 10. libras Paris. domino Iohanni de Acon 100. solid. pro Buticularia, Domino Iohanni, dicto Pracin 10. libras Paris. pro Cambellanis: apud eundem Car. du Fresne Gloss. vide quoque infra Abbatiae Liberales.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • MONASTERIA Regalia — vocantur passim, Βασιλικὰ Μοναςτήρια Graecis; aliter Abbatiae Regales, Monasteria Imperialia, item Fiscalia; quod in fiscis regiis exstructa essent, et ab ipsis Regibus dotata, a quibus nude pendebant. Haec, ab omni iurisdictione Episcopali, imo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ABBATIAE Liberales — in Charta Ottonis Imperat. in Metropoli Salisburg. Tom. 3. p. 344. alias Monasteria Libera, item Regalia sets Imperialia, ut apud Innocentium III. l. 13. Ep. 39. alibique passim, dicuntur Monasteria, quae in Fiscis Regiis exstructa et ab ipsis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MISSUS — I. MISSUS Gallis Mes de mariage, ius quod domino castri d Assi competit, quod eiusmodi est, ut ex singulis cibis, qui in vasallorum nuptiis apponuntur, discus unus ad dominum deferri debeat. Cui simile debetur Domino de la Boullaye in Normannia,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CAPELLANUS — Imperii romani nomen dignitatis, quâ functus olim Petrus diaconus Casinensis, ut ipsemet testatur Chron. Casin. l. 4. c. 58. Idem de quodam Rainaldo, c. 116. Cum fratribus, inquit, inter Imperti Capellanos constitutus est. Sic Archicapellani… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VASSUS et VASSALLUS — VASSUS, et VASSALLUS voces synonymae. Et quidem Vassi primitus dicti, quos Familiares sequens appellavit aetas, h. e. domestici, qui ex Regia aut alicuius Principis familia erant, inde Vassi Regales et Dominici appellati; quorum dignitas magna… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”